- BRACHIALE
- BRACHIALEseu Brachialium, cuius meminit Paulos Diaconus Histor. Miscell. l. 19. A' brachialio Aureae portae, usque ad Cyclobium: propugnaculum est, Gall. vulgo Braye, unde Fausse-braye, Βραχιόλιον Theodoro Mon. in Epist. de Excidio Syracus.Rocho Pirro in Episc. Syracus. et aliis Scriptoribus Byzantinis, uti docet Cat. dur Fresne in Glossar. et plutibus in Not. ad Alexiadem. Item manica, h. e. pars illa vestis vel tunicae, quae ab humero ad manum usque brachia operit, vulgo Manche Gallis. Vide Ekkenardum Iunior. de Casibus S. Galli c. 14. Atque hinc dextrale, seu armilla, ornamentum scil. brachiorum, largioris segmenti instar, aurô gemmisque distinctum, apud Papiam. Ioh. de Ianua, Alios: proprie, circuli ex auro, quibus brachia arctantur, ut ait Tertullianu. de Mul. Hab. Quô sensu Vopiscus in Aureliano, c. 7. Torquem, inquit, Brachialem, annulum apponat: Trebellius Pollio in Claudio, c. 14. Brachialem unum unciarum septem etc. Graecis Βράχιςηρ, aut βραχιςήριον, uti docet Rubenius Elect. l. 1. c. 38. Vide de Brachialibus et armillis notata eid. Carolo du Fresne ad Alexiadem, Olaum insuper Borrichium de variis L. L. aetatibus p. 52. Pachymerem l. 8. c. 12. ubi inter vestes Imperatorias seu Imperii fymbola recenset, χειρίδας ἐμμριργάρους κοκκίνας, brachialia coccinea margaritis undique distincta; Alios; et supra in voce Armilla, ut et infra Dextrocherium, it. Psellia, et Spatale. De Brachialibus Zipangriporum incantatis, aliquid habes infra, ubi de gente hac. At Brachialia in Ecclesia Romana dicuntur manicae cerâ circumlitae, quibus Pontifex olim, cum in Sabbato, ut vocant, Sancto baptizaret, utebatur: ne sacras contaminaret vestes, quia tum immersione adhuc Baptismus peragebatur. Ceremoniale MS. Cencii Camerar. Hôc sactô revertitur ad eandem Ecclesiam, ibique exuit se palliô et planetâ, induit brachialia cerat, et revertitur ad fontes et baptizat tres pueros, apud Dominic. Macrum in Hterolex. ubi et iamnum Graecos in qualibet functione sacra, semibrachialibus non tamen ceratis, sed sericis et compte ornatis uti, addit. Vide quoque infra, voce Manipulus. it. Rebrachiaiorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.